post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni
haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut
sacrificet mihi in deserto
at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et
dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium
dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne
forte accidat nobis pestis aut gladius
ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis
populum ab operibus suis ite ad onera vestra
dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba
succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus
populi dicens
nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos
lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos
nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur
dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro
opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant
verbis mendacibus
igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum
dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas
ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur
quicquam de opere vestro
dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad
colligendas paleas
praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus
vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis
paleae
flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel
ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram
laterum sicut prius nec heri nec hodie
veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt
ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en
famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum
tuum
qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et
sacrificemus Domino
ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis
consuetum numerum laterum
videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod
diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos
dies
occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso
egredientes a Pharaone
et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere
fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et
praebuistis ei gladium ut occideret nos
reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti
populum istum quare misisti me
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer
nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos